Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Hoc saluator ad confusionem illorum fecit, qui creaturam accusant. quando enim non aliter uitium - accidens- corpori emendauit quam conditor fecit, auctorem operis huius commendauit. per id enim emendauit, quo erat conditum. omne enim quod fit, si lapsum per id quod fuerat factum reformetur, rectum factum probabitur. si enim saluator per haec se deum testatur, quia damna et uitia corporis. emendauit, quanto magis deus est, qui ipsius corporis inuentor est!
Saluator deus et homo est, ac per hoc duas uices egit semper, ut, quod hominis affectus habebat, ploraret, sed, quia et deus erat, hunc quem fleuit resuscitauit. a minimis ergo semper ad maiora uenitur, ut, quia homo cernebatur, hoc se probaret esse, quod uidebatur; deum autem se operibus asserebat.
Herodes rex fuit Iudaeae, hic habuit filios quattuor,-Archep laum, Herodem, Philippum et Lysaniam, sed mortuo Herode [*]( .\' . 3 cf. Ioh. 39, 6. 7\' 14 cf,;ioh..ll, 84. 35 r .18 cf. Ioli. 11, 44 22 cf. Matth. 2, 19 24 cf..Matth. 10 .. \' _ . - - ... ) [*]( \' 3 reformarit a \' 5 accidens dm. a corporis a 7 quo a quod DK d hoc o ! 17 quod] quia- a \' lahet.ploret Kot 19 hoc] hac a 20 se X To a.om. D 22 quodjvnt a 2& herodem (m eras.) D 27\'Herode} herode de D :\' h. )
XLVI = LXXXVI
XLVII = LXXV.
Adulator ille est, qui ideo dat consensum, ne offendat eum, quem optat -habere propitium. qui enim propter scandalum aliquid facit, quod non quidem periculosum, sed superfluum - sit, saluti studet illius, quem scandalum pati non uult. cum Paulus apostolus circumcidit Timotheum propter Iudaeos et purificatus intrauit in templum, talem se utique praestitit, ne illi, qui aemuli erant traditionis paternae, scandalum passi aut occiderent illum aut religionem nostram sibi inimicam putarent. minus ergo admittere uoluit, ut plus posset lucrari. grauiter enim potuerat peccare si non Iudaeum se fecisset [*]( 7 Matth. 14, 1 11 cf. Act. 12, 2 cf. Act. 12, 23 15 cf. I Cor. 9, 22 ...V \'.:..._ ) [*]( 4 filii (corr, fili? D Her. regeaj regia Her..a ■ 7 quid enim-herodis (9) om. \'K 8 parte quarta o 9 sui patria a 18 ne)\' ut non K 22 Paulufl apoatolud om, Ka \' propter Iutjaeoa.etaat. K 23 utique se K he] ut. K24 quis a v paterne traditionia K . 26 poasiti Da .27 potaerant Ka non] add. ut Ka, D «J. v ..\'. )
XLVIIII = LXXVI
Quamquam hoc loco possit factura natiuitatis intellegi — factura enim a generatione distat quidem, sed in aliis causis, non ubi carnis et corporis uertitur ratio —, apostolus tamen non sine causa taliter uerbis locutus est, quia et in alio loco: factum, inquit, ex muliere. aliquid ergo significauit hoc [*]( 7 Ioh. 4, 25 9 Dent. 18, 15 11 cf. I Cor. 9, 21 18 Act 17, 28 14 cf. 1 Cor. 9, 22 17 cf. Symb. Nic. 18 cf. Rom. 1, 3 24 Gal. 4, 4 ) [*]( 1 in templum ire ad orandum] adorare K ad horam a ae (I. I. add. legi) K 2 hia] is D erant] snnt Ka 8 quia D esae a deo a 4 a deo data a 6 samarite K 7 aonnnciabit nobis Ka 8 ergo hunc Ka 9 snacitabit nobis dominus K 10 noater K noatria K 11 erant] lunt Ka quia] qui D 18 etenim] enim X 20 an natiuitas scribendum ? 22 nbi] nisi a )
Quis illorum poterat imitari apostolum? aut quid illi deerat magistro gentium? sed hortatur illos, ut imitatores eius sint, et quoniam non est inpossibile, sic reprobat, cum dicit: \'quia hoc sum quod uos. homines enim estis, sicut et ego; ideo facite quod facio ego\\ potest et ad illud referri, ut quoniam omnibus se omnia factum dicit per adsensum, in quibus a uero non discrepabant, maxime gentiles. nec enim fuit aliquid eorum, quod iam fieri minime oportebat, prius autem factum erat recte, ut circumcisio, sabbatorum obseruatio, neomeniarum, escarum. sed si quid gentium probauit, non cessare iam debere ostendit. mundum enim dicunt a deo et hominibus fabricatum — hoc semper stat —: si ergo in his consentiens illis factus est, sicut [*]( 2 cf. Luc. 1, 35 9. 11 Gal. 4, 12 17 cf. Gal. 4, 12 20 cf. I Cor. 9. 22 ) [*]( 1 non] sine a 4 sanguine D non] add. dia D 5 diiit] potius dicit K potius dixit a qaam a genitum Ka 7 quando a dicit a 9 inquit om. Ka et on. DKa 14 imit. eseej aimiles existere a 15 quid Ka apostoluB Ka 16 eos K 19 ego facio K illud] aliud illud a 20 omnia Be K per] propter K 22 quod] quid K quia a oportebat minime K (corr.), a recte factam erat Ka 24 probabit a 25 et hominibus exp. K hominibus datiuus est )
Carnem) non substantiam carnis hoc loco intellegas, sed actus malos et perfidiam significatam in carne. per id quod enim omnis error ex uisibilibus et mundanis, caro autem cognata eorum est — ex elementis enim constat —, omnem errorem carnem appellat. non solum adulteria et fornicationes et luxurias opera dicit carnis, sed et idolatriam et maleficia et blasphemias et talia. numquid caro blasphemiam cogit aut idolatriam? nonne haec animae uitia sunt, dum consentit errori? recte autem agentibus dicit quod non sint in carne, sed in spiritu, et utique adhuc in corpore sunt. qui ergo bene ambulat nec diffidit de spe fidelium, in carne positus non esse dicitur in carne; male autem agens et blasphemus in carne dicitur esse, quia, quo modo bene agentes spiritales sunt cum ipsa carne, sic male uiuentes carnales sunt cum ipsa anima. hoc enim nuncupatur quod dicit