Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Dignum factum saluatoris ipsa causa designat. absurdum enim erat et ad iniuriam promissionis patrum proficiebat, si mulier, quae Iudaeorum deum confessa: non fuerat,- acciperet beneficium promissum genti confitenti deum. ideo inter initium negatum est illi. adubl-autem ceruice flexa saluatoris uerbis fidem non negauit, sed confessa est Iudaeos credentes esse [*]( - 10 Ioh. 14, 9 17 cf. Matth. 15, 24 : 13 cf. Luc. 7, 10; 19 cf. Luc. 17, 14.18 ^ _.... ) [*]( ) [*]( .5 dici aliter a . 7 utique non K - 8 et] sed K 9, quod in eo _K ibi] sibi K 10 uidit uidit a 11 hoc om. K 12 eorum om. K 13 circum apparentia D 15 sicut] add. et K 24 non confesaa a 25 inter initium ideo a 26 negatus D negatum K (m in ras.) adubi seripsi at ubi DKa. )

440
filios, gentes autem canes uel seruos, per quod iunxit se fidei dominicae, quia serui dominum indicant et dominus non est sine seruis, unitas facta est subiecti et subicientis. hinc est unde meruit consequi quod precata est. centurio autem, qui beneficium a saluatore incunctanter accepit, olim se dei rebus infecerat. denique dicunt maiores Iudaeorum ad dominum: dignus est ut praestes illi; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. leprosum uero (alienigenam) dixit dominus, non fide, sed natione. erat enim Samaritanus, quos constat ex origine esse Babyloniorum. et hic tamen non sine confessione consecutus est beneficium, quia dictum erat discipulis a domino: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitatem Samaritanorum ne introieritis, . sed ite potius ad oues, quae perierunt domus Israhel; hoc est, ut non prius praedicaretur Samaritanis et gentibus quam Iudaeis, quorum fuerat promissio haec. adubi autem coeperunt Iudaei repudiare fidem Christi, tunc et Samaritanae se obtulit saluator et post crucem centurioni Cornelio; a Chananaea autem requisitus suscepit eam, quia adhuc non erat tempus, ut offerretur illi salus.