Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non solum ex praesentibus causis futun unius cuiusque tribus praedixit, sed et de futuris futura, quorum adhuc umbra non erat, in populo Iudaico significauit. quales enim futurae essent singulae tribus moribus, fide, disciplina, luxuria, petulantia, contemptu fidei, ut, cum de uno erant, non tamen unum seruarent, ostendit. aliqui enim profecerunt in melius, alii deteriorauerunt, alii permanserunt, ut per hoc non sibi praerogatiuam generis uindicarent, cum ab eo ipso praedictum esset quosdam ex his, qui utique ex eius essent origine, reprobos futuros, immo multos perituros, ita ut alii significarentur subintrare, qui ad eorum dedecus et damnationem insererentur in naturam, ex qua illi exciderunt. promiscuum ergo populum in omnibus tribubus futurum declarauit, qua uarietate tam boni sed pauci, quam mali sed multi intellegerentur. et quamuis sceptrum dederit Ioseph filio suo ad tempus, ludam tamen praefecit omnibus, non quod omnes ex Iuda idonei essent futuri, sed quia saluator, qui uere rex est, ex ea tribu oriundus erat secundum carnem.