Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Multis, quos saecularis ista caecauit, plurimum displicemus, si solliciti dei praecepta seruemus, si occasiones delinquendi fugiamus, si bona omnia salutari studio implere conemur, si inlecebrarum uitiorumque blandimenta seductoria neglegamus, si nulla nos saeculari dulcedine capi patiamur, si sponte pro dei nomine cruciatus poenasque subeamus, si mortem ipsam uirtute spiritus contemnamus, illis nimirum, quibus omne quod geritur sensus iste mortalis nec laude nec uituperatione dignum esse persuasit. nolunt enim ad deum horum aliquid pertinere.

Nonnulli adeo scelera sua criminaque defendere cupientes: \'nihil\', inquiunt, \'prodest, bene an male uiuas. neque enim ista nunc deo cura est, ut te diuersa pro instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere et foedis aliquando tuis actibus oculos permiscere. uana sunt omnia, quae ut libitum fuerit celebrantur. is qui ad deum pertinet secretus est et remotus ab istis rebus humanis et ideo nec irascitur nec mouetur. nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est contemplatio; totus rotati saeculi cursus et quaedam mundani orbis inexplicabilis uolutatio ita correptum rapit et proicit, ut stultus credatur quisquis se ad curam dei reuocari posse putarit. nec martyrum quidem probandus est animus, [*](1INCIPIUNT QUFDAM QUESTIONES SCI AUGUSTINI DE UETERI \' ET NOUO TESTAMENTO D incipiunt questiones noui et ueteris testamenti K Titulorum indicem, quem exhibent codices, hic dare supersedemus, quippe qui concordent Jere ad uerbum cum eis, qui siue infra siue supra singulis quaeslionibus sunt praepositi 24 tota (corr.) D 26 reuocare a 27 putarit hngelbrecht putaret DKa ) [*]( 27* )

420
qui deum suum, quem misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis aestimant delectari. nihil deo carum in nobis, nihil est odiosum; nulla mortis nostrae condicione, nulla sanitatis integritate laetatur nec quid ubi geratur scire desiderat, non quod inpossibile sit diuinae maiestati omnium fere quae gesta sunt uel geruntur habere notitiam, sed quod scire nolit miserias hominum uanitatesque mundanas. sic denique scriptum est: uanitas uanitantium, uniuersa uanitas.\'

Quorum sententia desperatione firmata ut diuini sensus auctoritate dissoluitur, sic ipsorum sacro sermone uulgari, qui maximus habetur in usu, conuincitur expugnata. nam cum inter negotia diuersorumque contractus fides perfidiaque contendunt. ut testis diuinitas adhibetur, quae aliquando quid agamus scire negatur. \'testis est\', inquiunt, (deus: deus uideat, deus iudicet, deus faciat, deus reddat.) et cum ad necessitatem iuris iurandi uenitur et iurantis animus metuit, ne sibi aliquid obueniat peieranti, et iusiurandum exigit, reddi ei posse confidit, qui sibi male iurarit. et cum sanitas exoptata et bona ualitudo fuerit consecuta, diuinitati gratiae referuntur; et cum aliqua decidente materia casu proximus inlaesus euaserit, deus bonus dicitur praestitisse; et cum aduerso uentorum flatu commoti aequoris fluctus insurgunt et nauis undique caesa quassatur, nauigantium turbae ad caelum manus extendunt, deum supplici uoce deprecantur et exaudiri se et liberari posse confidunt. unde haec, si deo nulla nostri est cura et quod agimus ignorat?

Inanis est igitur ista persuasio: omnia deo sunt cognita. nullus sibi de inpunitate commissorum scelerum blandiatur. bonae uitae maximus fructus est, malae perpetua poena aeternusque cruciatus. igitur nobis, qui deum scire omnia credimus, qui deuote ad martyrium festinamus, inaestimabilis fructus [*](8 Eccle. 1, 2 ) [*]( 2 deo K id D illi a 3 odiosum (u in ras.) D 5 maiestati diuine a 8 uanitatum a 9 diuini sensus] dei iussae a 17 et ante reddi add. a 18 iurant scripsi iuraret (corr. iurauit) D iurauerit K iurauit a 20 casu] auulsa K 23 uoce supplici a 25 et quod agimus] si quid agamus a 28 et aeterni a 29 omnia nosae a )

421
perpetua uita praestabitur; impiis uero, qui deum crimina sua scelerumque nescire docuerunt arcana, ignis flamma consumens incendiumque semper indeficiens ministrabitur.