Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus septimus: bonu m m i hi quo d hu m iliasti me, ut dis c am iustif icationes tuas. hoc secutus apostolus: placeo mihi, ait, in infirmitatibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis. cum enim conplacet in infirmitatibus et non frangitur animo nec cedit iniuriae, discere iustificationes dei et meruit et impleuit. ergo hic humiliasti me, hoc est: diuersis temptationibus et incommodis exercuisti, dicit. quod aperuit et Symmachus scribens: profuit mihi quod adflictus sum, ut discerem iustitias tuas.

ergo qui humiliatur non deiciat animum neque frangat, sed magis humiliando proficiat, ut superbum humilitate sua mitiget, insolentes morum seueritate confundat, contumeliosos patientia sua frangat, auaros nonnumquam etiam aequanimitate dispendii a iurgii intentione deducat. sic enim legisti, quia iustificata [*]( 13*Ps. 118, 71 15 II Cor. 12,10 19 Ps. 118, 71 21 Symmachus Ps. 118, 71 27*Luc. 7, 35 ) [*]( 1 coacessit P mentes JlmlPtnl humana 0 2 coalescat NTa 3 coagolato GMNPml 4 itaque 0 gratiae A.B. add. et Mm2N 5 proferebant AG 6 hi eras. R si] cum 0 7 maleuolentiae v 8 error NT 9 quia R laenitate A beniuoientia GMNOPa beneuolentia v llquaeO 13 Sequitur—septimas] Ideoque sabdidit Ov uersus om.NPT VIIAGPRT. om.MN 15 ait placeo mihi Xm20PR ait om. Gm1Nml 21 dicit om. v simmachus AMNR symmaeus 0 22 humiliatus 0 discam iustificationes 0 23 deiciet Rml 24 insolites Pml insolitates Rml insani lites Rm2 25 seueritate] add. uel suauitate 0 26 dispendii om-0 )

202
est sapientia a filiis suis, dum Christus se offert supplicio, dedit iniuriis, non subducit obprobriis nec a confusione sputorum auertit faciem suam; et ideo omnes patientia sua instruxit et liuore sanauit.