Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uocant merita prophetae, uocat eius gratia, uocat subiectorum series, ut altioris intellectus aliquid debeamus eruere. e t occurrit in tempore, quod interdum excludamus in bono.

scriptum est enim: perfecta caritas timorem excludit foris. et generaliter quidem caritas excludit timorem, ut miles, qui imperatorem diligit, bella pro imperatore suscepta non metuit, ut seruus amans dominum, quamuis per deuia et praerupta mittatur, tamen omnia pericula domini amore contemnit ac. si quis dominum petat, se ipsum offerre non trepidat: ut, qui trans mare positos filios uidere desiderat, non metuit naufragia, liberorum caritate ingreditur maris fluctus, subit incerta nauigii, sed metum discriminis leuant desideria filiorum. quam pulchre etiam de martyribus dicitur, qui uere militant Christo, qui persecutiones ungulas gladios incendia non timentes infestis se regibus obtulerunt! timorem etenim quem poterant habere poenarum excluserunt amore martyrii.