Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde refugiens eam correptionem dicit Dauid: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me, et Hieremias: corripe nos, domine, in iudicio et non in furore. omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem, postea tamen pacificos fructus generare consueuit.

Sed qui petit doceri bonitatem et disciplinam, debet petere etiam scientiam doceri. nisi enim habeat scientiam, molesta est disciplina, molesta correptio. quid sit scientia, doceat te Salomon, qui ait de domino deo nostro: ipse enim mihi dedit eorum quae sunt cognitionem ueram. et alibi hic idem propheta ait: qui docet hominem scientiam. qui autem petit scientiam, credit mandatis dei. [*]( 13*Os. 7,12 15*Ps. 6, 2 l?*Hier. 10, 24 24*Sap. 7,17 26 Ps. 93,10 ) [*]( 2 deum bonum OR perseueraret Oml per om. N 3 posse suis dari P dare M posse dari N 6 expectat 0 7 esse om. N 8 etiam] eius Mm2N plerumque GMmlPRa a OMOav 10 quod—11 temporibus ) [*](tkf.A) [*](om.N etsi A si cet. av. cf. lin. 18 11 iocunda GMOPRa -plina—p. 198,6 laudantur homines desunt in A correctio 0 12 seueiior] add. et OR alt. moderatior] seuerior GmlMml et (s. I. m2) non est seuerior seuerior (sief) R, otn.0 alt. est om.Oa 14 pr. estj add. et Ov inam 0 15 sic dicit Rm2 16 et Hieremias om. GMNPB 18 habet ex habere N 20 germinare 0 21 etiam petere O 22 doceri om-N 23 solomon R 25 eorum quae sunt] cor quo sciam Gm2Mm2NPT sestrsm Mml 27scientia P. ) [*]( 13* )

196

Aliud est autem in mandatis dei credere, aliud mandatis credere. qui enim mandatis dei credit, cito efficit ut sit in mandatis dei et in ipsis conuersetur. per fidem igitur scientia adsumitur, per scientiam disciplina; quod enim scimus placere posse, in eo nos conuersatio ipsa delectat. denique scriptum est: nostra autem conuersatio in caelis est. praecessit scientia, secuta est conuersatio. de \'mandatis dei credere\' diximus; \'in mandatis autem dei\' hoc est: in ipsis esse et credere quia uera mandata sunt. nisi autem credideris mandatis dei, eorum utique scientiam quae per mandata dei docemur habere non poteris.