Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque qui intellegit altam dei esse bonitatem doceri desiderat etiam disciplinam. nam plerique auertuntur ab studio disciplinae, dum eam seueram et tristem arbitrantur; sed perspicacior sensu intellegit, quod disciplina, etsi tristis ad tempus sit, posterioribus fiat iucunda temporibus. sed est disciplina uel correptio seuerior, est etiam moderatior. moderatior est, de qua dicit dominus: corripiam eos in auditu tribulationis eorum. est seuerior quae est in ira et furore correptio.

unde refugiens eam correptionem dicit Dauid: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me, et Hieremias: corripe nos, domine, in iudicio et non in furore. omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem, postea tamen pacificos fructus generare consueuit.