Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Fortasse dicas: \'qua ratione non dictum est : misericordiae domini plenum est caelum, quia sunt etiam spiritales nequitiae in caelestibus?\' sed non illae ad commune ius indulgentiae dei remissionemque pertinent peccatorum, quibus ignis seruatur aeternus, et illa, quae caelestium uel potestatum uel ministeriorum sunt, licet auxilio domini fulciantur, tamen non tanta eius indigent misericordia, quanta ea quae sunt inferiora atque terrena; non enim illa carnis inuolucro uestiuntur: in qua est frequentis erroris inlecebra.

ideoque in superioribus ait idem propheta, quia deus dedit caelum caeli domino, terram autem filiis hominum. unde et caelum purius et defaecatius ab omni labe peccati est longeque semotius ab illo de quo scriptum est: sicut uolatilia caeli. hoc enim caelum uelut medius quidam inter caelum terram aerius locus dicitur, in quo sunt etiam spiritales nequitiae in caelestibus.

nam in illo non appellatiuo, sed uero caelo, etiamsi diabolum egerimus in conspectu dei angelorum non defuisse concilio, puto tamen nulla operari temptamenta nequitiae. denique scriptum est, quia angeli amauerunt filias hominum, eo quod terrenis capti detineantur inlecebris princeps mundi istius ac ministri eius, in quibus nequitia spiritalis uenenis quibusdam carnis huius inbuta et humanis sit infecta criminibus.