Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

At uero alia uincula sunt, ut dixi, domini Iesu, quem sequuntur, inquit. alligati uinculis, hoc est uinculis adstricti caritatis et amoris, fidei uinculis alligati, licet sic possit intellegi: alligati uinculis Christum sequuntur, hoc est peccatorum et criminum remissorem, fontem indulgentiarum, redemptionis auctorem. sequamur ergo uincula Christi, fugiamus uincula uenatorum, ne, dum incedimus, dum ignoramus, laqueos eorum pes nostrae mentis incurrat, ne animae nostrae ceruicem nexibus inseramus.

insidiantur enim quasi pessimi uenatores et, quando prosperorum euentu animum relaxamus ac secundis rebus remittimus nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus iactant laqueos suos aut in uia qua ambulamus abscondunt, ut, cum fuerint eorum laqueis innexa uestigia, trahant, quo securum subplantent uiantem uel collo adstrictos strangulent commeantes.