Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

et ideo saluator, qui habet in potestate peccatum dimittere, dicit his qui sunt in uinculis: exite. utinam et mihi dicat: \'exi de uinculis tuis, exi de nexibus peccatorum tuorum, solue funes erroris tui quibus circumdatus et ligatus es\'. etsi enim nequissimus sim omnium et detestabilissimus peccatorum, illo tamen iubente liberor, qui sub uno momento latrocinii damnatum reum supplicio eripuit et constituit in regno suo.

Sunt ergo uincula quibus constringimur, etsi nobis uideamur liberi. beatus qui haec soluit sibi uincula. et ideo Dauid ait: [*]( 1 Ps. 15, 6 5*Deut. 32, 9 7 cf. Esai. 5,18 20 Esai 52, 11 24 cl. Luc. 23, 42 ) [*]( 3 metuntur N destingunt Pml distinguunt av 4 possesjionem Rml ergo om. Am1 5 quibusJ quoad GM0αυpossessionem M 6 ftines] atU. sunt 0 7 autem] add. sunt Gm2 longe Rnil 8 iugae AR iniquitatis codd. ap, 10 retrahitur] add. et 31N 14 moribus] add. funes Gm2 iniqui- tatis Mm1 15 iugo om. N 16 exitus Mml sed] si Mml magis] se add. codd. praeter OR(αυ) impLicit Gm1M implicat Gm2ΝΡαυ 17 ergo Ma 20 iis b eis μ in otn.N 22 enim] essem Mm2 23 detestabilissimus MORv detestabilis sim AGNPTa, add. usu Gm2N P Ta peccatorum1 add. usu A liber ero GMNOaυ,cf.cap. extr. 24 latronem ARml latrociniis a eruit N 25 et om. GJINPmlav constituitque av 26 uideamur nobis av uideamus PR )

176
disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum. non manu utique uisibilia uincula dicit esse rumpenda, sed inuisibiles criminum nexus morum conuer-

sione et fidei professione soluendos aut manu, hoc est opera manus tuae, eroga pauperibus, debiles eleuato, redime captiuos, et soluisti uincula tua: elemosyna enim a morte liberat. eripe eum qui ducitur ad mortem, hoc est: eripe eum intercessione, eripe gratia tu, sacerdos, aut tu, imperator, eripe subscriptione indulgentiae, et soluisti peccata tua, exuisti te e uinculis tuis.