Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quando dictum sit, considera. nondum ei dictum erat: faciam te in deum regiPharao. adhuc homo erat, [*](9 ci Cod. Theod. XV tit. 7, Iex 12 17 Ps. 25 2 23*Ex. 3, 5 26*Ei 33, 20 28*Ex. 7,1 )[*](def. A) [*](3 quum Pml, om. Gm1Mm1 miratur Mm1α admiretur aspectus 0 4 ullius Mm2 8 fuerint om. N 9 oHerri Pm2 12 sibi bene O procedit a 14 Movsis v affectus Oml 15 innocens] add. uolebat a 16 aperiri Mm2 18 ueiit GPBml 21 qui R 22 uitia Bml pr. non om. NOPB alt. non] nec GMa faeritJsieO 24 tulerat 0 25 inuolutum Ga inuolumentumex rauoluerum N ideoque a 26 hominum MNOav 27 quando] add. id T aafem id v 28 pharaoni MO pharaonis a )

163
ideo istud ei dicitur. processus ei debebatur, ut deus fieret, et ideo dictum est ei: \'de homine dixi. desiste hominis habere peccata et uidebis faciem meam: qui enim faciem meam uidet, debet esse sine peccato\'. sed quia homo sine peccato esse non potest, ideo, ut in dei appellationem possit excrescere, commonetur.

et quid de dei appellatione dicam? esto angelus, hoc est diuini minister imperii, obsequere mandatis domini. cum fueris angelus, uidebis faciem dei. magnum est uidere dei uultum. lex tibi dicit, ut tertio te offeras in Hierusalem. ipse dominus Iesus ait: beati mundo corde, ipsi enim -deum uidebunt.

aduertis quid a te exigatur, ut uideas deum, cui uitae proposita sit praerogatiua uidendi deum? emunda igitur cor tuum, ut quasi nouus creeris renouato spiritu, omnes pollutas cogitationes de corde tuo abice, nihil sit quo tuus inquinetur affectus, simplex mens, pura sinceritas sit. talibus se dominus, cum inuolucrum corporis deposuerint, demonstrare dignatur.