Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

solum aspicere gestiunt et de fulgore purpurae plus quiddam esse in uultu imperatoris existimant. miraris, si dei desiderabilis uultus est, cum conformem sui hominem humanus omnis miretur affectus? hinc datur intellegi etiam illud, quod imperatori unusquisque nullius reus criminis gestit occurrere. nam etsi crimen habeat con-

scientia, tegunt illud tamen cordis occulta, dummodo publico non sit inuolutus reatu nec sit aliquod eius crimen expressum. denique ubi rei aliqui fuerint aduocati, et imperatori se et ipsis iudicibus offerre prohibentur, quemadmodum turpes lenonum meretricumque personae a conspectu uel iudicis uel imperatoris arcentur, ne turpissimorum uisus offendat uultus regii claritatem. qui autem bene sibi conscius est, nullius criminis reus, quasi innocens prodit in medium.