Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quam rarus qui istud usurpet sibi, non nobilitate, non diuitiis usurpatur! denique rex ille diues ait: sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior factus est: et in uentre matris figuratus sum caro decem mensum tempore, coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conueniente; et ego natus hausi communem aerem et similiter in terram decidi et primam uocem similem omnibus natiuitatis; in [*](3*Rom. 8, 17 9*Thren. 3, 22-24 15*Ps. 39, 2 18*Sap. 7, 1-4 ) [*](1 non te labor a 2 apostolus] paulus T 3 deus portio AOR 5 ut] add. et h quia om. 0 9 misericordia GMait 10 consumptae NT 11 renonauit N 12 sunt] sicut N 13 deficit A 14 sustinet AOv 15 DauidJ audiuit AR qui om. 0 17 raros] add. est 0 usurpat 0 20 prius OPml functus N fictus ex finctus P 21 maris 0 22 mensium Am2GMNOPm2Rm2av mensuum PmlRnil temporis AOPR coagolatus GMNPmlr add. sum GMNav 23 som nii GPml R conuenientis Ga 25 similiter in] in similiter factam GJIa terra ANP decidi terram GMa deeidi et om. ANOPR 26 emisi] add. et GMmlNOPRml in om. NO )

158
inuolumentis nutritus sum et curis magnis. et addidit: nemo enim ex regibus diuersum habuit natiuitatis initium; unus ergo omnibus est

introitus [natiuitatis] ad uitam et similis exitus. et quia uidit commune esse emisi plorans exordium, elaborauit esse portio dei et inuocauit et uenit in eum spiritus sapientiae. sed luxuriosi aliam partem eligunt, qui dicunt: uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nosflos temporis; coronemus nos rosis antequam marcescant, et infra: quoniam haec pars nostra et haec sors.