Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

aestimati sumus ut oues occisionis. et qua ratione illa patienter tolerari possint, addidit: sed in his omnibus superamus propter eum qui nos dilexit. ergo si quis uult aduersa superare, si est persecutio, si est periculum, si mors, si aegritudo grauis, si incursus latronum, si facultatum proscriptio, si quicquid eorum quae putantur in isto aduersa saeculo, facile superantur, si sit spes quae consoletur. nam etsi illa acciderint, tamen grauia esse non possunt dicenti: existimo enim quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam. quisquis enim meliora sperat, numquam leuioribus frangitur.

In tempore igitur humilitatis nostrae spes consolatoria est quae non confundit; tempus autem temptationum tempus humilitatis animae nostrae arbitror. humiliatur enim nostra anima, dum