Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Simus ergo memores iustificationum caelestium, ut, dum t\'as secreta mentis uoce cantamus, memores simus in nocte nominis domini et dicamus, ut scriptum est: haec facta est mihi, quoniamiustificationes tuas exquisiui, hoc est: haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis [*]( 4*t\'ant. 5, 7 7*Cant. 3, 3 12*(\'ant. 3, 4 14 cf. Cant. 3, 4 L7 cf. Col. 3, 9-10 20 cf. Gen. 9, 21 24*Ps. 118, 56 ) [*]( 1 et] add. in 0 circueant a 2 quod om. « quaereret MST quaerit a 3 fortasse] add. eo v inueniat 0Mav 4 in] is A his GMNP om. a posterius GMNPRTa circueunt Om2a 6 tulenut 0 7 fortasse A ibi om. 0 se interrogasse iN interrogans (se om.) 0 10 quaerebatur AGR quaerebat M quaeratnr (guaeretur a) Christus av 11 quaerunt] add. sed v 13 accipiamus A accepimus a 14 ergo] uero a transiuit av 15 transiit 0 16 pallium om. P operosae (uel ostensae) quidam eodd. apud « opem (ope J) ae AGmlMmlRml operis sue Gm2Mm2Tm2 opem suae NPTml operum Rм2. oppressae Ov opere suae a 17 a domino ed. Romana et v dominus codJ. a 22 ut] et T 23 secreto ANOPT et uoce 0 24 dei 0 pr. est] add. VIII GMm1OR 25 esquisiuit O )
Littera octaua \'Eth\', quae interpretatione Latina dicitur \'pauor\'. sanctorum pauor esse consueuit. denique pauor cecidit in Abraham, cum sacrificium offerret plenum mysterii spiritalis. ipse quoque Dauid ait: ego dixi in pauore meo: omnis homo mendax. religionis enim reuerentiam significat magis quam infirmitatem timoris, licet etiam ipse timor secundum deum sanctus sit; initium enim sapientiae timor domini.