Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Audi ecclesiae uocem quaerentis etiam in noctibus Christum: in cubili, inquit, meo in noctibus quaesiui quem dilexit anima mea. accipe secundum litteram. quaesiuit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrimis deplorando. quaesiuit in noctibus, quia posuit tenebras latibulum suum, ut quaerere eum sollicitius disceremus. quaesiuit igitur in prophetis ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. denique aduentus dominici testimonia de prophetis euangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum est.

Quia nox nocti indicat scientiam. quaesiuit in noctibus, in persecutionibus et aduersis, in tribulationibus et laboribus duris. nox est omnibus quibus non est perfecta securitas. unde ait dominus: ueniet nox, quando nemo potest operari. cum in hoc mundo sum, lux huius mundi sum. non ergo operemur in tenebris. si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine dei; (in lumine dei) est cui adest Christus. [*]( 2 Ps. 6, 7 6 ci I Cor. 9, 27 13*Cant. 3, 1 16 Ps, 17, 12 20 Ps. 18, 3 83*Ioh. 9,4—5 26 cf. Matth. 5,16 ) [*]( 1 ut om. v 2 restringat Oa 3 quis GMm2NOav deditus] add. est Rm2 4 est om. codd. praeter A, av non om. GMNOPRm1av meum Rml 6 suae lacximas MN 7 suis PmlR ingemiscens AMN0Pm2Rm2av 8 offensae v abluat] add. eam Mv fluctibus a 9 singulos Rml meum Rml 13 inquid J1 14 accipite T litteram] add. quia 0 quaesiuit— deplorando om. MmlNT 16 in om. N in tenebras Pm] 20 Paulusque] psalmisque a 23 caritas OT 24 nox O 27 sed in Iumine. dies est quibus_ adest Ohristus, nox est quibus se denegat Oav ait. in hunine dei addidi, om. codd. est om. AR, del. G cui] quibus AR )

147