Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Superest adhuc propositum egregium uiri iusti, quia omni tempore circa dei laudes esse debet intentus, non solum die, sed etiam nocte. ideo addidit: memor fui nocte nominis tui, domine, et custodiui legem tuam. uideamus, si et ille memor est, qui uocat dominum uerbo, non custodit autem mandata diuina. de quo satis dictum est, quia non quicumque dicit \'domine domine\' acceptus est Christo, sed qui operibus [*]( l*Ps. 38,13 2 cf. Eph. 2,19 5.7 cf. Dan. 3, 24 sqq. 6 cf. Ps. 118,54 12*Ps. 70, 22—23 18 cf. Ex. 15 23 Ps. 118. 55 26 cf. Matth. 7. 21 ) [*](deft A) [*]( 1 sum ego GNPav 2 deuotione G 3 atque] et Gav 4 dei est GMNPav 5 Hebraei] add. id est tres pueri NPTa 7 ymnum 0 8 deinde GNOPav 9 culpas a religat GOa, add. id est abicit MNP et om. GblNP uoce corporis M uoeem NTa 10 mentis] add. suae a uanitate ex uacitate G uanitates emulcet a 13 deus om. N a eythara MN R, add. deus MN israhel P 17 ynmi MNO etiam] et MN 18 cantauit GMNTa 22 laudem MNT debet esse 0 23 ideoque av in noete MN 25 uoeat] custodit 0 26 maudata] uerba M dictum est satis av 27 dixerit MNT Christo om. a )

145
bonis fidelem suum probare potuerit affectum. fides ergo, probitas, innocentia memorem probant. quod autem ait: memor fui nominis tui, plena deuotio est, quia nemo dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto. hoc nomen inuocetur diebus et noctibus, nullum tempus precandi uacuum sinat sancta deuotio praeterire.