Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Liquet igitur his magisteriis doctrinae caelestis, quod iustus se ac-cusare malit quam alium deformare. denique de Ioseph, cui desponsata erat Maria mater domini, scriptum est quod, cum eam grauem utero uidisset, cum esset iustus, noluit eam traducere, et utique nullum adhuc audierat oraculum.

ita non solum ab ultionis atrocitate, sed etiam ab accusationis seueritate iusti aliena persona est potiusque ducit suam remissionem accusari, quod non uindicauerit, quam alienum crimen urgere. sed dices: \'quomodo dixit ipse Dauid: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum? mihi uidetur, quia laetetur quod ipse euaserit, non quia impii puniantur. quaeramus aliud iusti propositum ex sequentibus.