Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Consideremus nunc, quod sit aliud propositum uiri sancti; et ex sequentibus aestimemus. pu- sillan i m i tas, inquit, d detinuit me a peccatoribus der elinquentibus l legem tuam. non est hoc commune cum multis. nam plurimorum est contristari, si quam ab aliquo patiantur iniuriam, si laesi, si adpetiti, si decolorati sint; nostra enim causa nos infirmiores, fraudi nobis aliquos dolemus fuisse.

at uero qui fortior est, non propriam contumeliam dolet, sed aliena peccata et in sua iniuria lapsum alterius ingemescit et causam se fuisse deplorat laedentis erroris. exemplum accipe apostolicum. Paulus enim in peccato flebat alieno, sicut ait ipse: nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi uobis per multas lacrimas, et cum ipse contristaretur, eos ipsos quos arguebat contristari nolebat. denique addidit:

non ut contristemini, sed ut [*]( 3*Rom, 8,17 17*Ps. 118, 53 26 II Cor. 2, 4 29*11 Cor. 2, 4 ) [*]( 1 quia] add. non a aduertent G aduertet PR obprobrio in 0 peccator 4 codd. apud b 2 qui—5 glorificemur am. N 6 sed] si 0 huiusmodi] add. est 0 habet gratiam Tm2 ut del. R 7 peccatoribus Otn. MN T 8 formidinis MNT quae] aM. uere Ov 9 uideamus JfNT 10 iudicia MN 11 fugere 0 uitare] add. iurare a 17 et om. A ex om. N inquid Mm2, om. Mm1NPT detenuit GRml tenuit MNPT 18 a] pro MNPT 21 decolerati GJJN causa] add. est GmlNav 24 ingemiseit AOPm2 Rm2av errore a 26 ipse ait av 28 tristaretur a contristare MNOPm1 )

138
sciatis quam caritatem habeo in uobis abundantius. contristari enim uolebat usque ad paenitentiam lapsos, non usque ad maestitiam profundiorem, tantum ut eorum qui arguebantur maestitia gaudium fieret arguenti. unde ait: si enim ego

c-ontristo uos, quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me? arguit itaque, ut alleuet diuturnitatem maestitiae, quo paenitentia fieret in salutem; damnat ut absoluat, excludit ut recipiat, non ignoscit ut liberet. ideo talis Paulus, qui bene peritus in lege cognouerat praeceptum dicentis: pusil- lanimitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.