Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quis nostrum huiusmodi, ut se diuinorum iudiciorum serie consoletur ? terribilia sunt peccatoribus etiam humana iudicia; quanto magis diuina formidini sunt! denique ut hoc illa quae aeterna sunt colligamus exemplo, uidemus in hoc saeculo innocentes laetos ad iudicium festinare, odisse moras, celeritatem affectare iudicii, reos autem refugere et pauere, differre, uitare, maestificari denique, cum diem iudicii audierint constitutum. beatus itaque ille qui illud caeleste iudicium laetus expectat; scit enim sibi regnum caelorum, angelorum consortium, coronam quoque bonorum repositam esse meritorum.

Consideremus nunc, quod sit aliud propositum uiri sancti; et ex sequentibus aestimemus. pu- sillan i m i tas, inquit, d detinuit me a peccatoribus der elinquentibus l legem tuam. non est hoc commune cum multis. nam plurimorum est contristari, si quam ab aliquo patiantur iniuriam, si laesi, si adpetiti, si decolorati sint; nostra enim causa nos infirmiores, fraudi nobis aliquos dolemus fuisse.