Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

superbus iste abundat, adrogans iste locupletatur, impius iste beatus et potens est, iustus autem ille uides quemadmodum iacet deiectus atque defectus, quemadmodum ipso uictu indiget; adficitur contumeliis ab isto impio, ab [*]( 12 cf. Col. 2, 19 17*Ps. 72, 12—14 ) [*]( 2 cautione] deuotione 3INT 5 contentores C 7 domini M habundare CORm2 praeconiis Tm2a 8 conmisenint C 9 af(aff-O R)luentioris OPmlR affluentioribus successibus a 11 sterelitatibus CJIR quo] co (c s. ras.) C 12 inclinant a quodam CAOa quodammodo Mv tenentis Pml 13 capud C euidentissime] add. comprehendentissimeque MNmlT conprehendentissime P conprehendissime Rml 17 dauid etiam 0 18 habundantes CMNOPmlR 19 nuquid C 21 die] add. ita Cav 22 unusquisque nostrum AOR 23 est om. M habundat CGM PR 24 potens] potest Gml 25 uidens Cm1Mml defectus] despectus a, add. est MNPRTa 26 uicto Cml )

134
isto insolente conculcatur, excluditur;. non mediocris utique ista temptatio est, nisi ad ea quae sunt uentura prospicias. nisi praeceptis plenius caelestibus instruaris.

Denique et Dauid putabat se ante haec cognoscere, sed nesciebat et ideo anxius fluctuanti animo laborabat. unde ait: et aestimabam me scire hoc; labor est ante me, donec ingrediar in sanctuarium dei et intellegam in nouissimis, in quibus per id, quod se extulerunt superbi, uidit prophetico spiritu deiectiores fore et ait: quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt et

exterminati sunt propter iniquitatem suam sicut somnium exsurgentis. cognouit igitur impiorum successus in hoc saeculo somnii esse similes, non ueritatis, quorum emolumenta tamdiu uidentur esse dum dormiunt. ubi edormierint somnium suum, qui uidebantur sibi potare iam sitiunt, qui epula-