Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Possumus et illud intellegere, quia διὰ παντὸς non solum id significat quod dicitur \'semper\', sed etiam id quod \'per omnia-. quia ille per omnia legem custodiat, qui, cum sit eruditus in lege, sub lege natus et supra legem deuotionis suae gradum prouehens, liberatus a lege — Christus enim nos redemit a maledicto legis — non sine lege dei, sed in lege factus est Christi. aut certe sic per omnia legem custodiamus, si legitimam pueritiae atque adulescentiae disciplinam, iuuentutis conuersationem, senectutis maturitatem tramitemque singulis praescriptum aetatibus nequaquam uitae nostrae usus excedat.