Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Pulchre lectum est hodie: ecce ego mitto uos sicut agnos in medio luporum. celebramus enim diem sanctorum, quo reuelata sunt populis corpora sanctorum martyrum, qui uelut boni serpentes depositis carnis exuuiis temptationum hiemalium rigore superato et spiritus sancti renouati gratia aestiua mundo luce fulserunt, missi uere ut agni in medio luporum. lupi sunt enim persecutores, lupi sunt haeretici omnes; docere nesciunt, ululare consuerunt. [*]( 2* Cant. 2. 3 —12 14 cf. Matth. 5, 17 17 sqq,] cf. Uerg. Aen. 7. 347. 350. 355. 2. 215 20* Matth. 10, 16. Luc. 10, 3 22 sanctorum]Geruasii et Protasii; d. Ambros. epist. 22 ) [*](1 serpente-12 celebrabilis om. N 2 hicj add. stat Gm2Tm2a 4 super AOv per cet. respondit AGOPRa 0 exsurge b 6 hiemps GOPmlR 7 sibi ) [*](del. A) [*]( - p. 119, 3 bereditario desunt in A 8 terram R 11 toto Mm10P Rm1T 12 orbe OPRmlT ibique Gml 13 dentes a non otn. JINT im (in-)mordeant MNPTa 15 caudam—19 ossibus om. N 18 adtactam R 19 igne GR 20 pukre M, add. in mg. geruasii et protasii PR, in textu 0 21 agnos] oues a 22 pr. sanctorum om. a quo — sanctorum om. P 21 carnis om. N 25 fulserp a uero a 27 consueuerunt v )

117

Sed nemo moueatur, si in medio luporum mittitur. beneficio Christi et lupus ipse mutatus est: Beniamin lupus rapax apostolus Paulus factus est, non iam insidiator ouilium Christi, sed defensor et custos. cum hoc lupo uersari libet, per hunc lupum factum est, ut simus tuti in medio luporum. nemo iam ueretur lupos; cum his pascimur, sicut scriptum est: tunc- lupi et agni simul pascentur.