Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed etiam uerbo dei tunor ipse aptari ad utilitatem et constabiliri uidetur, ut non sit alienus scientiae, sicut basis accepta statua non est aliena gratiae. timor ergo uerbi est locus, sicut in pace locus eius; timor quoddam studium uerbi, uerbum timoris est disciplina; plenus enim disciplinae timor non nutat ad lapsum.

Et quia basim uerbi timorem diximus, ne quid alienum scripturis posuisse nos quisquam putet, accipiat lectum de dei uerbo in Canticis canticorum: crura eius columnae marmoreae fundatae super bases aureas, significans columnas esse ecclesiae apostolos, qui fundati sunt in timore sanctorum. nam sicut Petrus, Iacobus et Iohannes et Barnabas columnae esse uidebantur ecclesiae et quicumque uicerit hoc saeculum fit columna dei, quam confirmat qui dicit: ego confirmaui columnas eius, ita et basis aurea timor plenus disciplinae, quia initium [*]( 3 cf. Eccli. 1. 14 (16) 10 cf. Matth. 13, 4 14 cf. Ps. 75, 3 19*Cant. 5. 15 22 cf. Gal. 2, 9 24 Ps. 74, 4 25 cf. Ps. 110, 10 ) [*]( 1 inscii ex inscia N inscitia PTa. eras. M 2 eo] add. est av non aestimant — 3 timor om. N nec aestiraant JIOPR 6 sicut] si Gm1 simulachrum NP aliquod simulachrum 0 6.7 basis GPml 7 in om. N collocata fuerit M locata .1 coniocata — 15 disciplina orn. N accipit GJla accepit T 8 uerbum uel ratio dei 0 alt. dei om. 0 9 statnitnr] add. et M dominum Rav 11 desimulantis G dissimilantis 0 13 alienae APml alieni Crml 14 quidem Ga quaedam MOPFv studia Pm2 statua MTa statio Ov 16 iimitat MNT 17 basi A basem Gml uasin Pml basin Rm1 alienum] add. a AOav 20 fundata MN 21 sancto a 22 pr. et sm. a nidebantur esse O 23 etJ sic et a 25 bases GMNPRT aareas AGmlPmlR aureae Gm2MNPm2T )

104