Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde dicitur sponsae: nares tuae sicut turris Libani prospiciens faciem Damasci, eo quod unguentum ueri sacerdotis, quod de capite descendit in barbam, hoc est odor ille diuinus, odor gratiae spiritalis, qui de patre in Christo erat et sacramento incarnationis descendit in terras, ut omnia fuso replerentur unguento, emineat praecelsi potestate iudicii et nares repleat animae, ut bene olentia discernat et faetida, suauia sanctorum, qui possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus deo, faetida peccatorum.

Hae sunt nares sicut turris Libani praecelsa supra mundum, et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum, odorans fidem eius, cuius gratia delictorum suorum detergeret faetorem. facies igitur Damasci fides est gentium nullo obumbrata amictu, nullo adoperta uestitu, nuda ac libera, caelo magis intenta quam terris.