Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

inserere collum tuum diaboli laqueis. strangulat auaritia pauperem in hoc saeculo, sed in perpetuum diues suis laqueis suffocatur, cuius sensus in uanitate est, in tenebris ambulat, qui in his laborat, quae sibi prodesse non possint. uanitas est sollicitudo uitae huius: unde non in crapula et ebrietate, non in deliciis corporis, sed in cognitione praeceptorum caelestium delectationem nostri debemus ponere. in uanitate currit, qui sibi successibus uidetur afluere saecularibus, qui tamquam umbra praetereunt. auerte igitur oculos tuos, ne uanitatem uideant.

Sed non satis est ut tu auertas, ne forte uelis et non possis, offundat tibi diabolus uanitatum spectacula, incentiua inserat uoluptatum; pete ut dominus auertat oculos tuos. et haec gratia dei et hoc

munus est domini, ut oculos animae nostrae a negotiis mundi huius auertat. beatitudo enim omnis a domino est: beatus autem uir, cui nomen domini spes eius et non respexit in uanitates et insanias falsas. qui non respicit haec, beatus est; qui autem respicit, insanus atque furiosus est. et ideo resipiscat unusquisque a furore saecularium cupiditatum, quae ita mentem animumque perturbant, ut compos sui esse non possit.