Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hanc legem uiandi esse praescriptam Christo ducente sanctis commeantibus, recognoscas uelim. profecti sunt enim et patres nostri de terra Aegypti per longa spatia terrarum; quorum statiuae omnes mansionesque descriptae sunt, donec Cades, id est ad sanctam terram, perueniretur. istae sunt statiuae filiorum Israel, quas descripsit Moyses ex praecepto domini. aduertimus ergo quis has ordinauerit mansiones, quomodo ambulare oporteret filios Israel.

praeibat enim illos deus per diem in columna nubis, ut refrigeraret uiantibus, noctu autem in columna ignis, ut uiam ostenderet ambulantibus et tenebras dimoueret. lex uiarum columna erat et ignis et nubis; denique in columna nubis loquebatur ad eos. ubi uolebat exercitum requiescere a labore itineris, non mouebatur columna ignis nec transibat nebula lucis; quando autem uolebat exercitum mouere, prouehebatur et columna ignis in nocte, columna autem nubis in die.

illa columna nubis specie quidem praecedebat filios Israel, mysterio [*]( 18 cf. Xum. 33 23 cf. Ex. 13, 21 26 ef. Ex. 33, 9 ) [*](1alt.ne Mm1T 2 uoluntaria MNOT uoluptuaria υ captat] carpat Nm1T carpit Nm2 3 accepit AP m1 Rm1 illum A 4 commeatum AOm1Pm1 commeantum MNT commeantium a 5 parata] add. sibi a ambulat 0 aceepit APml 6 iis v 7 sequuntur av dextera Gv 10 omnibus] add. sit Mm2 statuas Mm1N 12 quadriduum Pml interponnntur MN aqais] aliquis ARml quis Gm1 aliqui Rm2 17 et om. 0 19 chades AOB 22 oporteret ambuJare 0 25 demoueret AR 29 illa] add. autem av ) [*]( 6* )

84
autem significabat dominum Iesum in nube uenturum leui, sicut dixit Esaias, hoc est in uirgine Maria, quae nubes erat secundum hereditatem Euae, leuis erat secundum uirginitatis integritatem; leuis erat quae non homini quaerebat placere, sed domino, leuis erat quae non in iniquitate conceperat, sed spiritu superueniente generabat nec in delicto, sed cum gratia parturibat.