Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quia sapientia; honestas, claritas ita perfecta sunt, si habeant caritatem — plenitudo enim legis caritas est —, suscitari et resuscitari uult caritatem, suscitari in ueteri testamento, resuscitari in nouo.

caritas deus est, ut legimus, caritas Christus est. suscitatur tamquam leo et catulus leonis, ut Iudae ascendat ex germine: resuscitatur ut dormiens, ut recumbens, quia non humana, sed sua et patris maiestate est suscitatus a mortuis. unde ait scriptura: quis suscitabit illum ? non enim poterat illum aut angelus aut potestas suscitare aliena, cum ipse [*](rXum. 20.17 0 cf. II Cor. 8. 2 10*Prou. 3. 16 13*Ezech. 13.18 16*Prou.3,17 l9*Rom. 13.10 20 cf. Cant. 2,7 21 I Ioh. 4, 8. 16 22cf. Gen.49,9 25*Ge.i. 49, 9 ) [*](1 regatis est uia MN ideo AR 2 deuertimus APml diuertimus (rRml diuertimur 0 diuertemus Rm2 in dexteram (dextram P) MNP in dextera a dextera v 3 in sinistra AGm2 R in sinistram MNP 4 nuntii missi a moyse 0 moysen APml 5 dextera MN av 7 diuertit AGMORav eos AR 8 dextram 0 12 dextera JIYOav alt. sinistra A 13 iis v adsunt Gml assumunt Mm1 14 hiezechihel(-iel N) MNP iezechiel O 15doctorP itineraMnt2 18 honesta GmlR et honesta 0 caritas Gml claritas honestas Gm2 MN perfeeti Gml perfectae Gm20v 19 enim] ergo MNT est caritas MN 20 est om- T 22 tamquam] ut a 25 qui G suscitauit AGMOR suscitat N 26 illum poterat 0 )

93
alios resuscitaret.

ergo cura hic dicit: si suscitaueritis aut resuscitaueritis caritatem usque quo uoluer i t, de his dicit, qui resurrectionem eius possint congrue praedicare, ut audientibus ardorem fidei et deuotionis accendant. uel suscitatur Christus in his qui primum accedunt, resuscitatur in his, qui postquam accesserint dormierunt. dormit ergo Christus in neglegentibus, suscitatur in sanctis.