Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicit ergo congregatio religiosa uel sancta anima: in umbra eius concupiui et sedi. umbra est iubileus annus — quis enim eius mystica uidet, ut facie ad faciem cognoscat, quae anno quinquagesimo complenda lege praescripta sunt? —, umbra [*]( 1.7.22*Cant. 2, 3 11 cf. Col. 2, 16—17 13 cf. Ex. 20, 9—10 Deut. 5. 13—14 14 cf. Ex. 40. 2 sqq. 16*Ex. 21, 2. Dent. 15,12 19 cf. Ex. 23. 11 20 cf. Deut. 15. 1-2 23 cf. Leu. 25, 10 sqq. ) [*]( 1 ungentum G positus uitale Ga 2 inquid G 5 est in malo J/A 7 eiasinquitO Sacciperat Pml 9 itaque] autem J/A T 10 ealore. s. scr. uel a sole M. om. CrOa sole GORa. om. JIXPT defeadebat 0 11 dei] diei 0 quae lex est diei 0 neumeniae Rml 12 . 14 Moysis v 14 sciam] scias 0 prima G neomenia AGJIN neumeniam PRml 15 neumeaiis PRml legem om. MmlN 16 Moysis v ex] sex GMmlav. ef. p. Ji, 9 17 septimo] a VIImo X 18 aliqui ARml aliquid Rm2 terra AORml in terra Rm2 19 proselitis AMNOP Ra 21 patrum fides requiescebat M et om. a 23eiusom.O alt. umbra] add. eiusaυ iabeleusMNPR 24pr. faciem PmlR agnoseat ad faciem 0 )

88
sunt dies festi secundum legem primo mense decima mensis usque ad quartam decimam et inde usque ad uicesimam primam mensis, [quae] umbra est celebritas illa inter primum et septimum mensem in tempore illo anonymo, umbra est sanctificata libertas in sabbato,

umbra est dies festus septimi mensis neomeniae et memoriale tubarum septimi mensis dies decimus, dies propitiationis. uides, quia monas et decas duo festi dies, item quintus decimus dies, dies tabernaculorum per octo dies. in umbra haec omnia; in umbra prima dies uocata et octaua dies uocata in umbra, quae in scenopegiis praescripta secundum legem.