Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Rogat ergo, qui deiectionem animae suae sentit ad pauimentum usque curuatae, ut uiuificetur secundum uerbum dei, quod animas ad se trahit quascumque miseratione sui leuare cupiens abducit a terris. uiuificatur autem anima, quae uias ambulat Christi, peccato mortua deo uiuens, ita ut mors peccati dominatum in ea posthaec habere non possit, posteaquam consepulta cum Christo iustificata est a peccato. sed qui iustificari cupit, uias suas ante pronuntiet.