Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Trabes domorum nostrarum cedri. cedri specie maiorum qui iusti fuerunt gloria declaratur: iustus ut palma florebit et sicut cedrus quae in Libano est multiplicabitur. sicut enim cedrus non putrescit, ita nec maiorum gloria ulla uetustate corrumpitur.

Lacunaria nostra cypressi. genus hoc arboris numquam amittit uiriditatem suam; hieme perusta atque aestate comam pascit nec diuerso colore mutatur. solam hanc arborem uentus suo numquam honore despoliat, sola numquam ueteri exuitur amictu aut nouo flore uestitur. sic apostolica quoque gratia nescit defectum et uenustate sui floret.