Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sederunt principes et aduersum medetrectabant. est etiam domini uox ista. cum conuenisset presbyterium plebis et principes sacerdotum et scribae et ad concilium Iudaeorum deductus esset dicentium: quid adhuc desideramus testes? audiuimus enim de ore ipsius, et staret ante praesidem et duceretur ad crucem, quid pulchrius diceret quam: sederunt principes et aduersum m e detrectabant ? hoc est: \'me stante sederunt principes et, quia tribunalium fulcro sublimes erant, dominum non uidebant.

sedebant ergo elati fastigio principatus nec principem principum cogitabant. sed parum hoc. \'a due r sum me, inquit, detrectabant. ego eorum redemptor adueneram, ego ueneram ut omnium peccata mundarem, ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Iacob hereditatem, et illi aduersum me detrectabant. et ideo, imitatores mei, discipuli mei, nolite iniuriam erubescere, si stetis ante principes pro nomine meo, cum ego steterim pro uestra salute\'.