Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique dominus, qui aliis donat, superbis resistit et tamquam congreditur his, qui se exaltant, sibique hoc certamen uindicat et, qui aliis conpatitur, adrogantes increpat, quia nihil grauius, quam ut fratres nostros pauperes superbo oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gratia iudicantes, quia sunt inopes, cum paupertas facilius sit deo quam thesaurus acceptior.