Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In umbra igitur hic uiuimus et ideo in umbra custodimus uerba dei. et ut exemplo utamur, utique ante eramus sub umbra [*]( l*Matth. 25, 41 2 ci Luc. 16, 22—24 5*Ps. 118, 17 8 cf. Esai. 9, 2. Matth. 4, 16 10. l2*Thren. 4, 20 12 cf. Ioh. 11. 25. 14, 6 14*Ps. 16, 8 17 I Cor. 13, 9 cf. Act. 9. 15 19 cf. I Cor. 13, 12 cf. Ps. 118, 18 22 Ps. 114, 9 ) [*]( 1 diabolo deputauit MN 3 de cm..MN digito Iazari M humorem Am2MNOPm2Rm2 4 propheta promittit MNT 10 spiritus] sanctus a 15 alt. sunt eras. M. om. NT 16 non perfecte uident om. GJJNPRT aU. non perfecte om. a 17 enim eras. M, om. NPT 18 reddit GmlN 19 pr. faciem Pml reuelan — p. 56,16 caeleste fidei desunt in A oculos suos petit av 20 internum 0 21 autem eras. M, om. NT 24 regione mortuoram 0 26 conta- , gione Jla 28 exemplum Gm1 eramus ante MN erant Ov )

51
legis, quando custodiebamus neomenias et sabbata quae sunt umbra futurorum, sicut hodieque Iudaei, qui uerum sabbatum non uident, exemplari et umbrae seruiunt. nos quoque secundum euangelium nunc uiuentes umbram sequimur uerborum dei.

Nathanael sub arbore fici uidetur, Dauid in umbra alarum domini Iesu sperare se dicit, Zachaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum uideret. nobis quoque expandit manus suas Iesus, ut totum mundum obumbraret. quomodo non sumus in umbra, qui crucis eius protegimur uelamento ? quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit ? an nescimus, quoniam uerbum dei ueniens in hunc mundum non sicut uerbum aduenit, quale erat in principio, quale erat apud deum, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? uenit in nube leui et, cum esset uirtus altissimi, obumbrauit Mariae, ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae.

sicut ille ergo for- Diam mutauit, cum ex uirgine nasceretur, ita et nobis sermones dei transfigurati uidentur, cum leguntur in euangelio, cum species eorum uidetur in scripturis quasi per speculum, quia tota ueritas hic non potest conprehendi. cum autem uenerit quod perfectum est, non iam per descensionem, non per speciem, ut transfigurati, sed integra atque expressa ueritate resplendeant.