Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
His igitur fructibus delectata ecclesia dicit ad Christum: qui sedes in hortis, amici intendentes uoci [*](2 cf. Ioh. 15,1 et p. 434, 7 5 Symmachus et Aquila Cant. 8,11 9 cf. Luc. 15, 4 16*Cant. 8,12 19 cf. Gen. 43,34 22 cf. Eph. 3,8 25*Cant. 8,13 ) [*](dq. P ) [*]( 1 bethlamon 0 belammon a Beelamon v iis v 2 et] ut codd. praeter 0 sed a 3 aeterna AR fundata radice Ov 4 mansuetudo GB mansueta M sabiciat Tm2 autem] add. est Av 5 enim] add. esse v intellegendum] add. est Om2 belammon Oa Beelamon v symachus GMN ut symmachus Rm2 6 traditionis Rml translationes Mm2Nav, ef. p. 196,13 7 nobis AR fidelibus quibusque A fidelibus quoque (ex quosque) R 8 fruc- tum facere AR possint 0 9 orbis spacia 0 10 implebit GMm1R 13 oblitus non est GMNOav 14 hae GRml 15 ait. fructus om. a ideo (om. que) M 21 quam illi] quia mille R ille A 22 ipsi A 25 sedis Rml intendentes]add. sunt AMNav )
Sed quia futurum erat, ut, cum ad plenitudinem ecclesia peruenisset, persecutionibus uariis temptaretur, ideo, cum uerbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum. et quae plus sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis adpetitur in nobis, ideo ait: fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae aut hinulo ceruorum super montes aromatum.