Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et tu ergo ede scripturarum caelestium cibos et ede, ut permaneant tibi in uitam aeternam, et ede cotidie, ut non esurias, ede ut replearis, ede ut uerborum caelestium eructes saginam. spiritales epulae non obesse solent, sed prodesse satiatis, ideoque repleri uolebat propheta, qui dicit: repleatur os meum laude tua, ut cantem gloriam tuam. qui cantat dei gloriam, hymnum domino cor eius eructat.

Sequitur uersus quartus: loquetur lingua mea uerbum tuum , quoniam o mnia mandata tua ius titia . qui didicerit iustitias dei, loquitur uerbum dei, et qui uerbum dei loquitur, otiosum uerbum non loquitur. otiosum uerbum est loqui opera hominum. ideo sanctus dicit dari sibi a domino gratiam, ut non loquatur os suum opera hominum, quia otiosum uerbum est, nec solum otiosum, sed etiam periculosum. pro [*](1 *Cant. 4,11 6 cf. Mattk 23, 8 10 Ps. 136, i 12 cf. Rom. -7, 23 18*Ps. 70, 8 21-Ps. 118,172 24 cf. Matth. 12.36 26 cf. Ps. 16,4 ) [*](1 eructuabat GMPRa ymnumR distiliant GMNOPav 2o om. b 3 potes M eractuare codd. praeter N,a ymnum GNOR 4 hoc om.MRm1 specialiter hoc Nav 5 eam AGMNPm1Rm1 6 ipsum] add sibi AOv 7 diceret A quomo A 8 potest] add. quis MNOv 9 quomodo] add. emm a 11 cantanimus M 13 adque Rml aerumnam MOv 15 permaneat R et om.O 16 ede ut replearis om.O spiritalis Pm1Rm1 18 laudem AG. 19 tua] tuam AGMm1,om.v 20 ymnum OR eructuat GMOPRa 21 Sequitur-quartus om.a uersus om.N IIII NOP.om.AGM loquitur O ) [*]( LXH. Ambros.Fan 5. Petschenig. ) [*](D4)

498