Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid autem rogat ? ut eruatur, ut liberetur, eo quod iam diu aduersus nequitias spiritales, aduersus temptamenta huius saeculi proelietur, eo quod graue est satis longaeuo cursu istius uitae diuturnam sustinere militiam. denique et infra dicit: heu me quod incolatus meus prolongatus est! ingemescit enim, quod indefessas iugi labore tendat excubias; ideo petit a tot aduersantibus liberari nec cum terrenis hominibus uult habere consortium.

Sequitur uersus tertius: eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustific ationes tuas. eructat hymnum, qui potest dicere: bonus enim odor Christi sumus deo, et bene eructat, qui plurima et suauia praecepta domini gustauerit. eructat hymnum qui eructauerit uerbum. denique et Dauid ante eructauit uerbum bonum, hic eructat hymnum.