Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Cum hanc igitur ianuam pulsaueris, uide quomodo ingrediaris, ne forte iam ingressus extra conspectum regis sis. multi ingrediuntur palatia et non statim regem istum terrae uident, sed frequenter obseruant, ut aliquando uidere mereantur. nec praesumunt uidendi copiam, sed iussi repraesentantur et precem fundunt, ut cum beniuolentia suscipiantur, primus sui sermonis ingressus ne quid titubet, ne quid offendat. quanto magis rogandus est deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio! denique et Paulus rogat, ut aperiatur sibi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi.

Sed quia Graecus habet: εἰσέλθοι τὸ ἀξίωμά μου, hoc est \'dignitas mea\', licet potuerit et scriptor errare et fuerit ἀξίωσις, hoc est \'deprecatio\', tamen hoc quoque explanemus, ut possumus. nempe cum hominem rogas regem, dicis ut contemplationem habeat honoris tui, tangat eum tuae contemplatio dignitatis, ut aut misereatur, si uenia postulanda est, aut deferat pro ordine dignitatis. et quid dicam? rogans sic unusquisque ingreditur, ut dignitatibus deferatur. recte ergo et deuotus deo dicit: intret dignitas mea coram te. habet et christianus dignitatem suam, qui tanto imperatori militat.