Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

De litterae interpretatione satis pro captu nostro dictum putamus. adoriamur sancti prophetae uersus considerare, quos spiritu sancto reuelante subiecit: principes persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis trepidauit cor meum. si ueterem repetamus historiam, et Saul et Abessalon et multi alieni-

genae principes sanctum Dauid persecuti sunt, sed nemo de eo potuit triumphare. sunt et principes mundi rectoresque tenebrarum, qui te in tuo pectore conantur obprimere et persecutionum saeua intus operantur, promittentes regna terrarum, honores atque diuitias, si fragili mente subcumbas et oboediendum eorum imperiis arbitreris. isti principes interdum gratis persecuntur, interdum non gratis.

gratis persecuntur apud quem nihil suum inueniunt et eum subiugare contendunt, non gratis persecuntur eum. qui se eorum dederit [*]( 3 cf. Luc. 10, 30 9 Matth. 4, 17 12 discissos artus] cf. Uerg. Georg. 3,514 16*Ps. 118, 161 20 cf. Eph. 6,12 ) [*]( 1 dominus Iesus ipse (add. est a) medicus Nav 2 oleum et uinum 0 3 Adae om.0 ab] a ΝΡμ Ierusalem Νμ 5 a Ρμ 6 aut] at Mm3 7 eustodem—sui om.NO operis] corporis o ut] et AGm1Mm1NPmEm1 10 appropinquabit a 11 factae Aml fracta P fractae R 12 parata Ptnl ) [*](def. A) [*]( 13 eicatriees MPml 14 satis-p. 479,10 ad Anapiam desunt in A 15 adordiamur Mm3 16 subiecit] add. I GPB 17 trepidauid G 18 habessalon M absaloD NOm1Pa 19 potuit de eo av 21 te post conantur tr. 0 22 adque Rm1 24.25.26 persequuntur av 25 gratis] add. eum Ov aput Pml )

477
potestati et in possessionem saeculi totus intrauerit. in suos enim iure sibi dominatum uindicant atque ab his mercedem iniquitatis efflagitant.