Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui pacem habet, quae omnem mentem superat, magnus est, non est de pusillis istis. ideo scandalum pati non debet, quia pusillorum est exagitari scandalo. unde et dominus ait: quicumque scandalizauerit unum de pusillis istis minimis. non solum pusillos, sed etiam minimos dixit quos perturbant scandala, et ideo graui obnoxius poenae est, ut legisti, Quicumque turbauerit infirmae mentis infantiam. sicut enim grauiore [*]( 2 ) supplicio est. qui persuaserit crimen infantulo et incautam praecipitarit aetatem. ita, qui inualidum et insipientem et inprouidum circumscripserit persuasione erroris aut exagitatione cordis affectum. uis scire quam infirmus sit qui scandalizatur? non mand nd u ca b o, inquit, carnem, ne fratrem scandalizem. quanta infirmitas et quaedam infantia animi, ut eum etiam esca fratris exagitet! unde non potest homini esse praecipitium, quando etiam hinc periculum est?

Et quod peius est, infirmitas huiusmodi serpit in multos. uides inopem iustum, temptaris; uides diuitem iniquum, temptaris; uides sine liberis sanctum, temptaris; uides liberis honoribus laudibus saecularibus abundantem iniustum, temptaris. quantae foueae, quanti laquei et. quod est grauius. qui plurimos strangulent! in Sodomitana urbe uix unus Loth qui non temptaretur inuentus est, cuius tamen etiam uxor non potuit laqueos temptationis euadere.

Hebraeorum populus maria transiuit, sed non potuit temptamenta [*]( 2 cf. Rom. 8, 38 5 cf. Phil. 4, 7 7*Matth. 18, 6 15 I Cor. 8, 13 ) [*](3 alt. nec a numquam 0 4 affectus infinnns 0 aspectns AR cauet. ) [*](A) [*](AMm2P caueat Na 5 mentem om.M 6 scandalum—p. 488, 6 fide moribua desunt in A 10 noxius NT pena MR qui cum (om. qae) O 11 graniori NORm2av 12 praeroganerit T incaustam Gm1MR incautum Pm1 13 praecipitaret GMNRml praecipitauerit 0 insipientis GMm1Pm1Rm1 14persuasaonem GRml 15 sit] est 0 16 fratrem] add. meum Oav 17 et-J est Pml 19 huic 0 est pericalum av est om.MN 24 multos a transgulat (sic)O 25 orbe Mm1Rm1 Lotv 26 etiam om.Nav temptationis iaqueos GNav )

486
transire. temptati omnes praeter Iesum et Caleph, qui ideo de senioribus terram repromissionis introire meruerunt, quia fuerunt temptationis expertes. nec Aaron introiuit nec Maria, quia et ipsi temptati sunt, nec Moyses introiuit, quia dux erat populi qui temptabatur. typus legis, quae excludere temptamenta non poterat. non poterat

in terram resurrectionis inducere, quia ista euangelio gratia debebatur. lex pacem non potuit dare; ideo Moyses, quoad uixit, proeliatus semper est; semper legis populus in ancipiti bellorum est. Iesus autem Naue plebis animos profunda pace composuit, quoniam, qui sub lege est, agitatur incertis, qui sub euangelio, audit dicentem: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis, ideoque diligentibus non est scandalum.