Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Multa generantur ad perturbationem hominis: et uxor plerumque decepta serpentis insidiis animum uiri exagitare conatur et pater fidem filii frequenter inridet et uir suae coniugis mentem temptat obprobriis. sed in his omnibus superat iustus et dicit: quis nos separabit a caritate Christi?

tribulatio an angustia an persecutio? quotiens benefacta crimini dantur, quotiens uirtus obprobrio ducitur, quotiens ipsa ingrata est gratia! uendidit iustus facultates suas, dispensauit pauperibus, nihil sibi reliquit: contemnitur plerumque in ipsa ecclesia, quia diues esse desiuit, sicut scriptum est: si dederit uir omnes

facultates suas in caritate, contemptu contemptus erit. non ergo moueatur; non enim mercedem huius saeculi nec gratiam, sed uitae quaesiuit aeternae. non indignetur, quia homines pecuniis magis quam operibus bonis deferunt. nam si ei propter bonum opus in hoc saeculo deferatur et huius studii fructum hic adipiscatur, dicitur de eo: percepit mercedem suam. habet quidem opus bonum et hic gratiam, sed breuis portio emerendae salutis est.