Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

merito ergo uocatum nomen est Christi uelociter spolia detrahe, cito diuide, quia, priusquam sciat puer uocare patrem aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum. ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos uanos perfidia fecerat. amisit spolia quae tenebat.

et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille inuaserat, uindicauit, et Sabain uiri excelsi ad dominum Iesum alligati uinculis transierunt atque ipsum adorare coeperunt, quia captiuam duxit captiuitatem. ideo caput eius abstulit, ut ipse caput esset corporis interempti. merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt, quia membra sunt Christi.

Cognouisti de nationibus. cognosce etiam de Iudaeis, quibus dominus Iesus abstulit spolia, hoc est regnum caelorum abstulit et dedit genti facienti fructum eius. abstulit uirtutem panis i s et uirtutem aquae, prophetam et admirabilem consiliarium et prudentem architectum et [*]( 3 cf. I Reg. 17,51 7 cf. Esai 49, 25. Matth. 12, 29 11 *Act. 9,15 12*Esai. 8, 3—4 19 cf. Esai. 45,14 21 Eph. 4, 8 25 ei Matth. 21, 43 26*Esai. 3, 1-3 ) [*](3 ei M 4 humiles Gm1 Iesus om.O 7 distracta GNPm1RTa sunt W-GMml prostrato exp. R 10 a domino Iesu ad Anaoiam av annaniam Ga 11 a dominoj pergii A 13 diuide cito au dioidej praedare 0 15 damaschi ARm1 17 uanos] add. saa Nav 18 ut om.AGMNPm1 R uerum Pm2 quia] quae 0 19 iiiuaserat omJfT SabainJ saba dona adduxit Tm2a adj a AGNPmlRT domino iesu ANPmlRT 20 illum ceperunt adorare a 23 conferunt 0 sunt christi menbra 0 27 all. et om.O )

480
sapientem auditorem illis abstulit, nobis dedit;