Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

posteritatis heredes de Rebecca uxore sua, quae per uiginti annos milium dederat generationis insigne. exaudiuit eum et concepit Rebecca et rogauit dominum, cum iactare se paruuli uiderentur in utero eius, et responsum accepit duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ab utero tuo separabuntur; et populus populum superabit et maior seruiet minori. nonne apertum est mysterium duos significari populos, hoc est populum Iudaeorum seniorem et christianum populum iuniorem, qui propter cocturam lentis primatus fratris senioris accepit?