Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hoc autem esse caput, quod haec littera exprimat, euidenter etiam in Hieremiae Threnis docemur; nam praelata hac littera ait propheta: spiritus ante faciem nostram christus dominus, sub umbra eius in gentibus uiuemus. hoc ergo caput uere est quod omnium caput est.

Diximus de capite. dicamus et de primatu, quod licet sermone distet ac littera, sensu tamen in eandem concurrit intellegentiam. primatus enim legimus in ueteri testamento, quos in primogenitis Esau fratri suo cessit, et ideo uocatum est nomen eius E d o m. hoc est terrenus et callidus. isti sunt autem fratres, [*](1 Matth. 11, 29 11 cf. Luc. 18, 10—14 17 Ps. 33, 19 21*Three. 4. 20 26 cf. Gen. 25,33 27*Gen. 25, 30 ) [*](1 qui R 6 sitj se Pml sed R 7 idem] id est NOPR 8 sui AOv sibi cet. a 9 airtutes M 10 uerecondiam Rml 11 fariseus APR abstineas Mm2Rm2 12 alienis M liberalis sui om.NT suis GM 15 possit GMPRm1 probari posset 0 16 farisaeusPR 19 haec]hae R exprimit Pm2 20 iheremia (om. Threnis) 0 23 caput omnium 0 24 caput edicamus Pml et om.XP 25 hac NTa 28 edon O calidus PR )

448
de quibus rogatus est dominus ab Isaac patre eorum, ut daret ei suae