Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

testis es Christi. denique tales uult testes Christus adsistere, secundum quod scriptum est: iudicate pupillo et iustificate uiduam. et uer ite disputemus, dicit dominus. temptatus es spiritu i uperbiae, sed uidens inopem atque egenum pia mente conpassus es, humilitatem magis quam adrogantiam dilexisti: testis es Christi;

quod est amplius, non sermonis tantummodo, sed etiam operis testimonium praebuisti. quis enim locupletior testis est quam qui confitetur dominum Iesum in carne uenisse, cum euangelii praecepta custodit ? nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi uerbo fatetur, operibus negat. quam multis dicentibus: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et daemonia eiecimus et uirtutes multas fecimus? in illo die respondebit: discedite a me omnes operarii iniquitatis! ille ergo testis est, qui adstipulantibus factis domini Iesu praecepta testatur.