Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo iudicium quoque misericordia temperat dominus deus noster. quis enim nostrum sine diuina potest miseratione subsistere ? quid possumus dignum praemiis facere caelestibus ? quis nostrum ita adsurgit in hoc corpore, ut animum suum eleuet, quo iugiter adhaereat Christo ? quo tandem homini merito defertur, ut haec corruptibilis caro induat incorruptionem et mortale hoc induat inmortalitatem? quibus laboribus, quibus iniuriis possumus nostra eleuare peccata ? indignae sunt passiones huius temporis ad superuenturam gloriam. non ergo secundum merita nostra, sed secundum misericordiam dei caelestium decretorum in homines forma procedit. [*]( 3*Ps. 74, 9 6*Hier. 28 (51), 7 19 ef. I Cor. 15. 53 22*Rom. 8,18 ) [*](1 in mensuram O 2 ait idem 0 4 est om.O 6 babilon NOP 7 a om.O 8 diu A dius Rml exoitarent 0 9 aceruissima APml uexarint scripsi uexarent AGORv uexauerint MNPTa lODauidiciu etj est Pml 11 quamj quae AGMmlPmlR qua Mm2 12 dignatus est 0 13 possent AGm2MNPRa posient Gml 14 censura AGPmlRa non om-GMml misericordia Rm2 17 facere caelestibus praemiis 0 18 quoj quod GPm1Rm1 19 qaoj quod P hominem GMmlN hominum Mm20av merito ed. Erasmi meritum codd. av difertur Pml 22 iauare GM leuare NTa eluere Ov. cj. p. 328,30 peccatum minuitur 24 dei misericordiam (ex miserationem) 0 25 hominis NOPm1R procedit] seqwniur in GM tractat. 21 tap. 16 init. etenim qui deum diligit usque ad cap. 21 enT. spes regni caelestis adsurgit, quae suis locis repetuntur ) [*]( LXIL Ambros. Pars 5. Petschenig. ) [*]( 30)

466

Sequitur uersus quintus: multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinaui. non est magnum, si tunc a dei testimoniis non declines, cum te nullus adfligit, nullus persequitur. quis enim inoffense sibi prosperorum euentuum secundante successu fieret ingratus ? quis diuitiis

adfluens, iugi salute robustus non ad dei gratiam referat quod sibi illa concessa sint ? denique cum sanctum Iob dominus praedicaret, ait aduersarius: num quid gratis colit Iobdominum?. nonne tu omnia dedisti ei? mitte manum tuam in omnia quae habet, si non in faciemte benedicet. tunc igitur plus probatus est, quando amissis opibus et filiis a domini cultu et gratia non recessit.