Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed hic inanis iactantia est. ideo multis, qui se massas auri putant, dicit sapientior auri massa: omnes nos fornax probabit. ergo quia examinandi sumus, sic nos agamus, ut iudicio probari mereamur diuino. teneamus hic positi humilitatem, ut, cum unusquisque nostrum uenerit ad iudicium dei, ad illos ignes, quos transituri sumus, dicat: uide humilitatem meam et erue me. nam si superbus fuerit, si adrogans, si contumax, non poterit hoc dicere. nemo autem dicet: \'uide superbiam meam\', sed: uide humilitatem meam, ut eius gratia erui ab illo igne mereatur. [*]( 1 cf. I Petro 2, 22 2 cf. Ps. 23, 7 10 cf. Rom. 14,10 13 cf. I Cor. 3,12—13 16*Sap.3, 6 (cf. Zach. 13,9) 24*Ps. 118,153 27Ps.lls,l53 ) [*](2 possit AOPmlRml denique] add. illi MNTa 3 intraret a 5 ueneratos Rml 6 confidens Mml quidquid Rml illius NTa ut] add. et AR 7 paradysum AMNR 8 informaret Ov meritis] add. giorietur Tm2a 10 misericordiam-quoniam Tm2av, om. cet. 13 hic se AR hic aurum se 0 . 14 paleam NPTa eomburi 0 multi sibi P multi aurum sibiO 15 etiam] tamen AOv 18 aurum se 0 20 putant auri av 21 probanit Rm1 qal MNO 22 probari iudicio 0 26 si contumax] sicut tumax A hoc om.0 dicit AGNOPR 27 sed] add. dicit 0)

453

Est ergo humilitas laboris et fatigationis, est et humilitas uirtutis atque propositi, quam et in secundis et prosperis et in otio positus tenet iustus. nullo scilicet fractus labore, nullius certaminis dubius euentu humilem omnibus affectum exhibet nec sua extollere studet, sed magis minuere operis sui pretium et meriti sui gratiam.

audi iustum humiliantem se: e g o, inquit, summinimus u postolorum. me uas electionis diuinae, ille gentium doctor minimum esse se dicit, indignum eius officii nomine quod suis operibus praeferebat nihilque sibi adrogat, sed totum gratiae dei deputat. hoc utique decet iustum.