Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

propterea, qui in aliquo damnantur crimine, eo quod ornamentum est totius corporis abdicantur et, quia turpi uel scelesto reatu beluinae scaeuitatis inluuiem uel bestialis inmanitatis horrorem commisisse detecti sunt, tamquam hi, qui proposito humanae moderationis exciderint, formam quoque humanae condicionis iubentur exuere. reciso enim capite reliqui corporis truncus bestiarum corpori conparatur et sapientiae arce fraudatur qui sapientiae non potuit tenere rationem. sepelitur igitur sine decore suo corpus; in capite etenim uigor uitae, in capite est gratia uenustatis.