Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Incipit littera \'Res\', quae Latina interpretatione \'caput\' dicitur uel \'primatus\'. caput est, ut formam generis humani consideremus, quod fouet membra omnia et dirigit atque implet sensibus; sensus enim sapientis in capite eius. inde ductus uenarum meatusque spiritus, sanguinis uires in totius partes corporis diriuantur; lustrat omnia, ornat omnia. sublato capite corpus sine nomine est, non agnoscitur nec ulla superest usura uiuendi.

propterea, qui in aliquo damnantur crimine, eo quod ornamentum est totius corporis abdicantur et, quia turpi uel scelesto reatu beluinae scaeuitatis inluuiem uel bestialis inmanitatis horrorem commisisse detecti sunt, tamquam hi, qui proposito humanae moderationis exciderint, formam quoque humanae condicionis iubentur exuere. reciso enim capite reliqui corporis truncus bestiarum corpori conparatur et sapientiae arce fraudatur qui sapientiae non potuit tenere rationem. sepelitur igitur sine decore suo corpus; in capite etenim uigor uitae, in capite est gratia uenustatis.